Romans 11 Latin 1Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin :
2non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël :
3Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.
4Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
5Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.
6Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia. 7Quid ergo ? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excæcati sunt : 8sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. 9Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. 10Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva. 11Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. 12Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium : quanto magis plenitudo eorum ? 13Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, 14si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. 15Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ? 16Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami. 17Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, 18noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te. 19Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar. 20Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time. 21Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat. 22Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. 23Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos. 24Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ? 25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, 26et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. 27Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum. 28Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres. 29Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei. 30Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum : 31ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur. 32Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. 33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! 34Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ? 35aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ? 36Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |