Genesis 44 Latin 1Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
2Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.
3Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
4Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?
5scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis. 6Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est. 7Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ? 8pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ? 9apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri. 10Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. 11Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli. 12Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin. 13At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. 14Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. 15Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ? 16Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. 17Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum. 18Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem 19dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ? 20et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum. 21Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum. 22Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur. 23Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. 24Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. 25Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici. 26Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. 27Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. 28Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet. 29Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. 30Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), 31videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. 32Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. 33Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. 34Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |