Ad Corinthios I 12
1 Corinthians 12 Latin
1De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. 2Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. 3Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.

4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus : 5et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus : 6et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. 7Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. 8Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum : 9alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu : 10alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. 11Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

12Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus. 13Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.

14Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. 15Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ? 16Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ? 17Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ? 18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. 19Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ? 20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii. 22Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt : 23et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. 24Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundationem tribuendo honorem, 25ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. 26Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

27Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.

28Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. 29Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ? 30numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ? 31Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
1 Corinthians 11
Top of Page
Top of Page