Job 22
Job 22 Latin
1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :

2Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ?

3Qui prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?

4Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium ?

5Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas ?

6Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.

7Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.

8In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.

9Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.

10Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.

11Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri.

12An non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur ?

13Et dicis : Quid enim novit Deus ? et quasi per caliginem judicat.

14Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.

15Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,

16qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum ?

17qui dicebant Deo : Recede a nobis : et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,

18cum ille implesset domos eorum bonis ? quorum sententia procul sit a me !

19Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos :

20nonne succisa est erectio eorum ? et reliquias eorum devoravit ignis ?

21Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.

22Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.

23Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.

24Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.

25Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.

26Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.

27Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.

28Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.

29Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.

30Salvabitur innocens : salvabitur autem in munditia manuum suarum.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Job 21
Top of Page
Top of Page