Luke 4 Latin 1Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum
2diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.
3Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
4Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. 5Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis, 6et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. 7Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. 8Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 9Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. 10Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te : 11et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 12Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. 13Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus. 14Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. 15Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. 16Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. 17Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat : 18Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, 19prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributioni. 20Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. 21Cœpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris. 22Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ? 23Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. 24Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. 25In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra : 26et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam. 27Et multi leprosi erant in Israël sub Elisæo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. 28Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes. 29Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. 30Ipse autem transiens per medium illorum, ibat. 31Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis. 32Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. 33Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna, 34dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei. 35Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. 36Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ? 37Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. 38Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea. 39Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. 40Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. 41Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum. 42Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis. 43Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum. 44Et erat prædicans in synagogis Galilææ. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |