1 Chronicles 6 Latin 1Filii Levi : Gerson, Caath, et Merari.
2Filii Caath : Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.
3Filii Amram : Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron : Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
4Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.
5Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
6Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.
7Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.
8Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,
9Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan,
10Johanan genuit Azariam : ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam ædificavit Salomon in Jerusalem.
11Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
12Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,
13Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,
14Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.
15Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam, et Jerusalem per manus Nabuchodonosor. 16Filii ergo Levi : Gersom, Caath, et Merari. 17Et hæc nomina filiorum Gersom : Lobni, et Semei. 18Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel. 19Filii Merari : Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum. 20Gersom : Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus, 21Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus. 22Filii Caath : Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus, 23Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus, 24Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus. 25Filii Elcana, Amasai et Achimoth 26et Elcana : filii Elcana : Sophai filius ejus, Nahath filius ejus, 27Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus. 28Filii Samuel : primogenitus Vasseni, et Abia. 29Filii autem Merari, Moholi : Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus, 30Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus. 31Isti sunt, quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca : 32et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem : stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. 33Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel, 34filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu, 35filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, 36filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ, 37filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, 38filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël. 39Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa, 40filii Michaël, filii Basaiæ, filii Melchiæ, 41filii Athanai, filii Zara, filii Adaia, 42filii Ethan, filii Zamma, filii Semei, 43filii Jeth, filii Gersom, filii Levi. 44Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch, 45filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ, 46filii Amasai, filii Boni, filii Somer, 47filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi. 48Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini. 49Aaron vero, et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum : et ut precarentur pro Israël juxta omnia, quæ præceperat Moyses servus Dei. 50Hi sunt autem filii Aaron : Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus, 51Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus, 52Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus, 53Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus. 54Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum : ipsis enim sorte contigerant. 55Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum : 56agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone. 57Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus, 58Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis, 59Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum. 60De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis : omnes civitates, tredecim, per cognationes suas. 61Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem. 62Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim. 63Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim. 64Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum : 65dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis, 66et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. 67Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis, 68Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter, 69necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum. 70Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus : his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant. 71Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis. 72De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis, 73Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis. 74De tribu vero Aser : Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter, 75Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis. 76Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus. 77Filiis autem Merari residuis : de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus : 78trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis, 79Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis. 80Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, 81sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |