1 Samuel 26 Latin 1Et venerunt Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes : Ecce, David absconditus est in colle Hachila, quæ est ex adverso solitudinis.
2Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Israël, ut quæreret David in deserto Ziph.
3Et castrametatus est Saul in Gabaa Hachila, quæ erat ex adverso solitudinis in via : David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum,
4misit exploratores, et didicit quod illuc venisset certissime.
5Et surrexit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul : cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militiæ ejus, et Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum ejus, 6ait David ad Achimelech Hethæum, et Abisai filium Sarviæ, fratrem Joab, dicens : Quis descendet mecum ad Saul in castra ? Dixitque Abisai : Ego descendam tecum. 7Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput ejus : Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus. 8Dixitque Abisai ad David : Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas : nunc ergo perfodiam eum lancea in terra, semel, et secundo opus non erit. 9Et dixit David ad Abisai : Ne interficias eum : quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit ? 10Et dixit David : Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in prælium descendens perierit : 11propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini : nunc igitur tolle hastam, quæ est ad caput ejus, et scyphum aquæ, et abeamus. 12Tulit igitur David hastam, et scyphum aquæ, qui erat ad caput Saul, et abierunt : et non erat quisquam, qui videret, et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos. 13Cumque transisset David ex adverso, et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos, 14clamavit David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens : Nonne respondebis, Abner ? Et respondens Abner, ait : Quis es tu, qui clamas, et inquietas regem ? 15Et ait David ad Abner : Numquid non vir tu es ? et quis alius similis tui in Israël ? quare ergo non custodisti dominum tuum regem ? ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem, dominum tuum. 16Non est bonum hoc, quod fecisti : vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini : nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquæ qui erat ad caput ejus. 17Cognovit autem Saul vocem David, et dixit : Numquid vox hæc tua, fili mi David ? Et ait David : Vox mea, domine mi rex. 18Et ait : Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum ? Quid feci ? aut quod est malum in manu mea ? 19Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui : si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium : si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini : qui ejecerunt me hodie, ut non habitem in hæreditate Domini, dicentes : Vade, servi diis alienis. 20Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino : quia egressus est rex Israël ut quærat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus. 21Et ait Saul : Peccavi, revertere fili mi David : nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie : apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis. 22Et respondens David, ait : Ecce hasta regis : transeat unus de pueris regis, et tollat eam. 23Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem : tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini. 24Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia. 25Ait ergo Saul ad David : Benedictus tu fili mi David : et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |