Psalm 44 Latin 1In finem. Filiis Core ad intellectum. Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. 2Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos et expulisti eos. 3Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos ; sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. 4Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. 5In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. 6Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me ; 7salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti. 8In Deo laudabimur tota die ; et in nomine tuo confitebimur in sæculum. 9Nunc autem repulisti et confudisti nos ; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. 10Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros ; et qui oderunt nos diripiebant sibi. 11Dedisti nos tamquam oves escarum ; et in gentibus dispersisti nos. 12Vendidisti populum tuum sine pretio ; et non fuit multitudo in commutationibus eorum. 13Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. 14Posuisti nos in similitudinem gentibus, commotionem capitis in populis. 15Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me : 16a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. 17Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo. 18Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua ; 19quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. 20Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum, 21nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis. 22nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis. 23Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem. 24Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ? 25Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster. 26Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |