Numeri 8
Numbers 8 Latin
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. 3Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi. 4Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

5Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 6Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos 7juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint, 8tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato : 9et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël. 10Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos. 11Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus. 12Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis. 13Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,

14ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei. 15Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël. 16Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos. 17Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi : 18et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël, 19tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.

20Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi : 21purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis, 22ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.

23Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 24Hæc est lex Levitarum : a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis. 25Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt, 26eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata : opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Numbers 7
Top of Page
Top of Page