Hebrews 11 Latin 1Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
2In hac enim testimonium consecuti sunt senes. 3Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent. 4Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. 5Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. 6Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. 7Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. 8Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret. 9Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. 10Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus. 11Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. 12Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. 13Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. 14Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. 15Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi : 16nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem. 17Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones : 18ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen : 19arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit. 20Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. 21Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus. 22Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. 23Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. 24Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, 25magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, 26majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem. 27Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit. 28Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. 29Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt. 30Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. 31Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. 32Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis : 33qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, 34extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum : 35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. 36Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres : 37lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti : 38quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. 39Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, 40Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |