Ad Galatas 5
Galatians 5 Latin
1State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.

2Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. 4Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis. 5Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. 6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.

7Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ? 8persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos. 9Modicum fermentum totam massam corrumpit. 10Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. 11Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis. 12Utinam et abscindantur qui vos conturbant.

13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. 14Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. 15Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.

16Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. 17Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. 18Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. 19Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, 21invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, 23mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. 24Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

25Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. 26Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Galatians 4
Top of Page
Top of Page