Job 40 Latin 1Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job : 2Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit ? utique qui arguit Deum, debet respondere ei. 3Respondens autem Job Domino, dixit : 4Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ? manum meam ponam super os meum. 5Unum locutus sum, quod utinam non dixissem : et alterum, quibus ultra non addam. 6Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit : 7Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi. 8Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut te justificeris ? 9Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ? 10Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. 11Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. 12Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. 13Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. 14Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. 15Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet. 16Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. 17Stringit caudam suam quasi cedrum : nervi testiculorum ejus perplexi sunt. 18Ossa ejus velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ. 19Ipse est principium viarum Dei : qui fecit eum applicabit gladium ejus. 20Huic montes herbas ferunt : omnes bestiæ agri ludent ibi. 21Sub umbra dormit, in secreto calami et in locis humentibus. 22Protegunt umbræ umbram ejus : circumdabunt eum salices torrentis. 23Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. 24In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |