Genesis 9 Latin 1Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
2Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.
3Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
4Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis. 6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo. 7Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. 8Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo : 9Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos : 10et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ. 11Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. 12Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas : 13arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram. 14Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus : 15et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem. 16Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram. 17Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. 18Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan. 19Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. 20Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. 21Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. 22Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. 23At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. 24Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, 25ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. 26Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. 27Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. 28Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis. 29Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |