Proverbs 5 Latin 1Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam : 2ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ; 3favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus : 4novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. 5Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. 6Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles. 7Nunc ergo, fili mi, audi, et ne recedas a verbis oris mei. 8Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. 9Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli : 10ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, 11et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas : 12Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, 13nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ? 14pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ. 15Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ; 16deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. 17Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. 18Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. 19Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter. 20Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ? 21Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. 22Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. 23Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |