Job 19 Latin 1Respondens autem Job, dixit : 2Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ? 3En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. 4Nempe, et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. 5At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. 6Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. 7Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet : vociferabor, et non est qui judicet. 8Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : et in calle meo tenebras posuit. 9Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. 10Destruxit me undique, et pereo : et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam. 11Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. 12Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. 13Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. 14Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. 15Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. 16Servum meum vocavi, et non respondit : ore proprio deprecabar illum. 17Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. 18Stulti quoque despiciebant me : et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. 19Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me. 20Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. 21Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. 22Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini ? 23Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? quis mihi det ut exarentur in libro, 24stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice ? 25Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum : 26et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum. 27Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est hæc spes mea in sinu meo. 28Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum ? 29Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |