Genesis 20
Genesis 20 Latin
1Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris. 2Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. 3Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum. 4Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ? 5nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. 6Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. 7Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.

8Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. 9Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. 10Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ? 11Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam : 12alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. 13Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. 14Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam, 15et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. 16Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam. 17Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt : 18concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Genesis 19
Top of Page
Top of Page