Ephesians 6 Latin 1Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
2Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
3ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. 4Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini. 5Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo : 6non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus : 8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. 9Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum. 10De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. 11Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli : 12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. 13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare. 14State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, 15et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, 16in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere : 17et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), 18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis : 19et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii : 20pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. 21Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino : 22quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. 23Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. 24Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |