Psalmi 92
Psalm 92 Latin
1Psalmus cantici, in die sabbati. Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.

2Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem ;

3in decachordo, psalterio, cum cantico, in cithara.

4Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.

5Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

6Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.

7Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi ;

8tu autem Altissimus in æternum, Domine.

9Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

10Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.

11Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

12Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.

13Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

14Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :

15ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Psalm 91
Top of Page
Top of Page