Psalm 76 Latin 1In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus. 2Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. 3Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. 4Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ; 5turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. 6Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. 7Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua. 8De cælo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit 9cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. 10Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. 11Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera terribili, 12et ei qui aufert spiritum principum ; terribili apud reges terræ. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |