Job 35 Latin 1Igitur Eliu hæc rursum locutus est : 2Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ? 3Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ? 4Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. 5Suspice cælum, et intuere : et contemplare æthera quod altior te sit. 6Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ? 7Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ? 8Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua. 9Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. 10Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, 11qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos ? 12Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum. 13Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. 14Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum. 15Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. 16Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |