2 Kings 21 Latin 1Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Haphsiba.
2Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israël.
3Conversusque est, et ædificavit excelsa, quæ dissipaverat Ezechias pater ejus : et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
4Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus : In Jerusalem ponam nomen meum.
5Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini.
6Et traduxit filium suum per ignem : et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.
7Posuit quoque idolum luci, quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus : In templo hoc, et in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.
8Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra, quam dedi patribus eorum : si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses.
9Illi vero non audierunt : sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël. 10Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens : 11Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis : 12propterea hæc dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam : ut quicumque audierit, tinniant ambæ aures ejus. 13Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab : et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ : et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus. 14Dimittam vero reliquias hæreditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum ejus : eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis : 15eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto, usque ad hanc diem. 16Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os : absque peccatis suis, quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. 17Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quæ fecit, et peccatum ejus, quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ? 18Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza : et regnavit Amon filius ejus pro eo. 19Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset : duobus quoque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba. 20Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus. 21Et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater ejus : servivitque immunditiis, quibus servierat pater ejus, et adoravit eas, 22et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. 23Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua. 24Percussit autem populus terræ omnes, qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. 25Reliqua autem sermonum Amon, quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ? 26Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza : et regnavit Josias filius ejus pro eo. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |