Zechariah 3 Latin 1Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini : et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.
2Et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te, Satan ! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem ! numquid non iste torris est erutus de igne ?
3Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.
4Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens : Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum : Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.
5Et dixit : Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus : et angelus Domini stabat. 6Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens : 7Hæc dicit Dominus exercituum : Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt. 8Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt : ecce enim ego adducam servum meum Orientem. 9Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu : super lapidem unum septem oculi sunt : ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una. 10In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |