Psalm 38 Latin 1Psalmus David, in rememorationem de sabbato. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me ; 2quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. 3Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum : 4quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me. 5Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ. 6Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar. 7Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. 8Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei. 9Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. 10Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. 11Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quærebant animam meam. 12Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. 13Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum. 14Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. 15Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus. 16Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. 17Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. 18Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. 19Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique. 20Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. 21Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me. 22Intende in adjutorium meum, Domine, Deus salutis meæ. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |