Psalmi 116
Psalm 116 Latin
1Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.

2Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.

3Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,

4et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam.

5Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.

6Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me.

7Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi ;

8quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.

9Placebo Domino in regione vivorum.

10Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.

11Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.

12Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?

13Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.

14Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.

15Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

16O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea :

17tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

18Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;

19in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Psalm 115
Top of Page
Top of Page