Hosea 14 Latin 1Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. 2Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. 3Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli. 4Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis. 5Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani. 6Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. 7Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani. 8Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est. 9Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |