Ad Philippenses 1
Philippians 1 Latin
1Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. 2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

3Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, 5super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. 6Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu : 7sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. 8Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. 9Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu : 10ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, 11repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.

12Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii : 13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, 14et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. 15Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant : 16quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. 17Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 18Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. 19Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, 20secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.

21Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. 22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius : 24permanere autem in carne, necessarium propter vos. 25Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei : 26ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

27Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii : 28et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo : 29quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini : 30idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Ephesians 6
Top of Page
Top of Page