Secundum Marcum 14
Mark 14 Latin
1Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. 2Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

3Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus. 4Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ? 5poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. 6Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me : 7semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis. 8Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam. 9Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.

10Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. 11Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.

12Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ? 13Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum, 14et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ? 15Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis. 16Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

17Vespere autem facto, venit cum duodecim. 18Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. 19At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ? 20Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. 21Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

22Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum. 23Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes. 24Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. 25Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

26Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.

27Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves. 28Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam. 29Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. 30Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. 31At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

32Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem. 33Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere. 34Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate. 35Et cum processisset paululum, procidit super terram : et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora : 36et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu. 37Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ? 38Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. 39Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. 40Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. 41Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 42Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.

43Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. 44Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. 45Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum. 46At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. 47Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis : et amputavit illi auriculam. 48Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ? 49quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. 50Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.

51Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum. 52At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.

53Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. 54Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. 55Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant. 56Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant. 57Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes : 58Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. 59Et non erat conveniens testimonium illorum. 60Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ? 61Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ? 62Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. 63Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ? 64Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.

66Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis : 67et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras. 68At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 69Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est. 70At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es. 71Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis. 72Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Mark 13
Top of Page
Top of Page