Secundum Lucam 10
Luke 10 Latin
1Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. 2Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. 3Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. 4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. 5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui : 6et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur. 7In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis : 9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei. 10In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite : 11Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. 12Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.

13Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. 14Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. 15Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.

16Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.

17Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. 18Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem. 19Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit. 20Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.

21In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te. 22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

23Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis. 24Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.

25Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ? 26At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ? 27Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum. 28Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives. 29Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?

30Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto. 31Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit. 32Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. 33Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est. 34Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. 35Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. 36Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ? 37At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.

38Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, 39et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. 40Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet. 41Et respondens dixit illis Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, 42porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Luke 9
Top of Page
Top of Page