Jeremias 33
Jeremiah 33 Latin
1Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens : 2Hæc dicit Dominus, qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus : Dominus nomen ejus : 3Clama ad me, et exaudiam te : et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis. 4Quia hæc dicit Dominus Deus Israël ad domos urbis hujus, et ad domos regis Juda, quæ destructæ sunt, et ad munitiones, et ad gladium 5venientium ut dimicent cum Chaldæis, et impleant eas cadaveribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum. 6Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis. 7Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem, et ædificabo eos sicut a principio. 8Et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me. 9Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis : et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.

10Hæc dicit Dominus : Adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, quæ desolatæ sunt, absque homine, et absque habitatore, et absque pecore,

11vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium : Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia ejus : et portantium vota in domum Domini : reducam enim conversionem terræ sicut a principio, dicit Dominus.

12Hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum. 13In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt, et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, et in civitatibus Juda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.

14Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israël et ad domum Juda. 15In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ, et faciet judicium et justitiam in terra : 16in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter : et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus justus noster. 17Quia hæc dicit Dominus : Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël : 18et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificum, et cædat victimas omnibus diebus.

19Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens : 20Hæc dicit Dominus : Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo, 21et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et Levitæ et sacerdotes ministri mei. 22Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.

23Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens : 24Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens : Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt ? Et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis. 25Hæc dicit Dominus : Si pactum meum inter diem et noctem, et leges cælo et terræ non posui, 26equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob : reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Jeremiah 32
Top of Page
Top of Page