Isaias 48
Isaiah 48 Latin
1Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.

2De civitate enim sancta vocati sunt ; et super Deum Israël constabiliti sunt ; Dominus exercituum nomen ejus.

3Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea ; repente operatus sum, et venerunt.

4Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.

5Prædixi tibi ex tunc ; antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc ; et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista.

6Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis ? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis.

7Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.

8Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua ; scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.

9Propter nomen meum longe faciam furorem meum ; et laude mea infrenabo te, ne intereas.

10Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ; elegi te in camino paupertatis.

11Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer ; et gloriam meam alteri non dabo.

12Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco ; ego ipse, ego primus, et ego novissimus.

13Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos ; ego vocabo eos, et stabunt simul.

14Congregamini, omnes vos, et audite : Quis de eis annuntiavit hæc ? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis.

15Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus.

16Accedite ad me et audite hoc : non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fieret, ibi eram ; et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.

17Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.

18Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris ;

19et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus ; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.

20Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate ; auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite : Redemit Dominus servum suum Jacob.

21Non sitierunt in deserto, cum educeret eos ; aquam de petra produxit eis ; et scidit petram, et fluxerunt aquæ.

22Non est pax impiis, dicit Dominus.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Isaiah 47
Top of Page
Top of Page