Ezechiel 9
Ezekiel 9 Latin
1Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. 2Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus : et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.

3Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis, 4et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus. 5Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini : 6senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. 7Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate. 8Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?

9Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. 10Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.

11Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo : respondit verbum, dicens : Feci sicut præcepisti mihi.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Ezekiel 8
Top of Page
Top of Page