Ad Thessalonicenses II 3
2 Thessalonians 3 Latin
1De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos : 2et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides. 3Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. 4Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. 5Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.

6Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. 7Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos : 8neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. 9Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. 10Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet. 11Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. 12Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. 13Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.

14Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur : 15et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.

16Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.

17Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo. 18Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
2 Thessalonians 2
Top of Page
Top of Page